Vetus quidem secundum legem, novum autem secundum Verbum [(10)] ;
temporale per exemplar, aeternum per gloriam [(11)] ;
corruptibile propter victimam pecudis, incorruptibile propter Domini vitam;
mortale propter sepulturam, immortale propter resurrectionem;
vetus quidem lex, novum autem est verbum.
Temporale [1134B] [(12)] exemplar, sed sempiterna [(13)] est gratia;
corruptibiles oves [(14)] , incorruptibilis Dominus.
Nam [(15)] comminutus ut agnus, sed resuscitatus ut Deus. Etenim ut ovis ad victimam ductus est, sed non erat ovis; Et sicut agnus sine voce (Isai. LIII, 7), sed non erat agnus. Illa enim in figura fiebant, haec verius reperiuntur. Pro agno enim Dominus factus est, et pro pecude homo, homo autem Christus, in quo capiunt omnia. Esaias autem ait: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem autem ejus quis enarrabit (Ibid. 7, 8)? Multa quidem et alia plurima a prophetis praedicta sunt, in Pascha [(16)] , mysterium Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
[1134C] II. Ipse enim adductus ut agnus, et occisus ut ovis, veluti ab Aegypto, nos a mundi cultu [(17)] redemit, et salvavit nos de manu diaboli, quasi de manu Pharaonis; et consignavit animas nostras proprio spiritu, et membra corporis nostri suo sanguine pretioso. Hic est qui confusione mortem induit, et diabolum in planctum [(18)] constituit. Hic est qui iniquitatem percussit et injustitiam, sicut Moyses Aegyptum sterilitate [(19)] damnavit. Hic est qui nos eripuit de servitute ad libertatem, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam, a tyrannide ad regnum perpetuum. Hic est qui in multis multa sustinuit; hic est qui in Abel occisus est, et in Isaac pedibus colligatus est, et in Jacob peregrinatus est, et in Joseph venundatus est, et in Moyse [(20)] obvolutus est, et in amne a matre expositus, [1134D] et in agno jugulatus, et in David persecutus, et [1135A] in prophetis exhonoratus. Hic est qui in terra sepultus est, et resurgens a mortuis ad coelorum excelsa conscendit. Hic est agnus sine voce; hic est qui de grege assumptus est ad victimam, qui vespere immolatus est, qui nocte sepultus est. Hic est Jesus Christus Dominus noster qui resurrexit a mortuis, et de inferiore sepulcro hominem resuscitavit ad vitam. Hic itaque in medio Jerusalem interemptus est. A quibus? Ab Israel. Quam ob causam? Quia claudos eorum curavit, et leprosos mundavit, et caecos illuminavit, et mortuos suscitavit.
III. Quid fecisti [(1)] , Israel, tam novam injustitiam? Ignobilitasti eum qui te nobilem fecerat; ignominiasti eum qui te glorificaverat; reticuisti eum qui te praedicaverat; occidisti eum qui te vivificaverat [(2)] . Nonne [1135B] scriptum est: Non effundas sanguinem innocentem, ne pessime moriaris (Jer. XXII, 3)? Ergo, inquit, Israel, hoc fecisti [(3)] , quia pati eum oportuit (Act. XVII, 3). Erras, o Israel, cum taliter sapis. Pati eum oportuit, sed non per te; oportuerat eum contumeliis affici, sed non per te; oportuerat eum in cruce [(4)] suspendi patibulo, sed minime per tuam dexteram fieri debuit. Hac, o Israel, voce ad Dominum clamare debueras: O Domine, si voluntas tua ita decrevit ut tuus Filius patiatur, sed minime per me patiatur. Plane ab alienigenis [(5)] dijudicetur; ab incircumcisis, a quolibet tyranno clavis configatur. Absit ut per me hoc piaculum perpetretur. Hac, o Israel, voce, proclamare minime voluisti, nec inferre in Dominum tuum manus proprias pepercisti. Non es [(6)] veritus [1135C] opera ejus; nullam tibi incussit verecundiam [(7)] cum manus arida proprio corpori restituta esset incolumis. Neque cum obturati oculi patefacti fuissent, nec cum dissoluta membra per ejus consolidata sunt vocem. Sed neque recens illud erubuisti miraculum, quod jam quatriduanus [(8)] mortuus ad vocis ejus imperium de sepulcro surrexit.
IV. O Israel, tanta mirabilia Christi vidisti, et semper in infidelitate permansisti. Te [(9)] quidem, universa haec praetervolans, ad necem Domini [(10)] praeparasti. Parasti ei acutissimos clavos, testes mendaces, fel quoque et gladium, ut homicidae latroni. Intulisti etiam verbera ejus corpusculo, et in capite ejus coronam spineam posuisti, et manus ejus illas bonas, quae te de humo plasmaverant, vinculis colligasti; et [1135D] bonum illud os ejus, per quod tu cibatus es vita, e [1136A] contrario [(11)] felle cibasti. In magna diei festivitate tuum Dominum peremisti. Et tu quidem epulis fruebaris, ille autem famis patiebatur esuriem; tu bibebas vinum et panes edebas, ille autem fel et acetum; tu eras splendidus corpore, et ille confectus [(12)] moeroribus; tu exsultabas, et ille tribulabatur; tu psallebas, et ille dijudicabatur [(13)] ; tu choros ducebas, et ille in tumulo condebatur [(14)] ; tu quidem in mollitie strati jacebas, ille autem in sepulcro et loculo. O Israel impiissime, quid hanc novam injustitiam perpetrasti? Novis [(15)] tuum Dominum subjiciens passionibus peremisti, dominatorem [(16)] tuum, factorem tuum qui te honoravit, qui tibi Israel nomen imposuit. Tu autem Israel nequaquam inventus es, neque vidistit [(17)] Dominum, nec Deum intelligere voluisti.
[1136B] V. Nesciebas, o Israel, quoniam hic est primogenitus Dei, qui ante luciferum genitus est? Hic est, qui te in Aegyptum perduxit, atque ibi te conservans alimentum exhibuit. Hic est, qui ad te transmissus est, qui patientes tuos curavit, qui mortuos suscitavit. Hic est, in quem inique gessisti, quem trucidasti. Hic est, quem vendidisti. Idcirco, o Israel, quia [(18)] super Dominum non contremuisti, impugnatus ab hostibus contremuisti. Super Dominum non formidasti, super Dominum non ejulasti [(19)] , super mortuos filios ejulasti. Quia [(20)] dereliquisti Dominum, nec invenieris ab eo; allisisti Dominum, et tu quoque ad terram allideris [(21)] . Et tu quidem jaces in terra, ille autem surgens a mortuis transvectus est ad altitudinem coeli [(22)].[1136C] VI. Nunc ergo venite, universae familiae hominum, qui estis commixtae [(23)] delictis, et remissionem accipite peccatorum. Dicit enim vobis Dominus [(24)] : Ego enim sum vestra remissio, ego pascha salutis, ego agnus, qui pro vobis sum jugulatus [(25)] ; ego vestra redemptio, ego vita, ego vestra sum salus, ego vestra resurrectio. Ego vester sum rex, ego vos resuscitabo per dexteram meam. Hic est Dominus noster, qui fecit coelum et terram; qui in ligno suspensus est, qui in terra sepultus, qui resurrexit a mortuis, ascendit ad celsa coelorum, et vivit et regnat cum Patre et cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
A szöveg görög eredetijének magyar fordítása az ÓKER 8-ban.
No comments:
Post a Comment