Sunday, 12 April 2009

Denzinger, Canones adversus Originem

[átmeneti lerakat. Vigilius, 543, Kttinápolyi zsinat]

403
203 Can. 1. Si quis dicit aut sentit, praeexsistere hominum animas, utpote quae antea mentes fuerint et sanctae virtutes, satietatemque cepisse divinae contemplationis, et in deterius conversas esse, atque idcirco refrixisse a Dei caritate, et inde psuchas graece, id est, animas esse nuncupatas, demissasque esse in corpora supplicii causa: anathema sit.

404 204 Can. 2. Si quis dicit aut sentit, Domini animam prius exstitisse, atque unitam fuisse Deo Verbo ante incarnationem et genrationem ex virgine, an. s.

405 205 Can.3. Si quis dicit aut sentit, primum formatum esse corpus Domini nostri Jesu Christi in utero beatae Virginis, ac postea unitum ei esse Deum Verbum, et animam, utpote quae ante fuisset, an. s.

406 206 Can. 4. Si quis dicit aut sentit, omnibus caelestibus ordinibus assimilatum esse Deum Verbum, cherubimque factum esse ipsis cherubim, et seraphim ipsis seraphim, ac omnibus plane supernis virtutibus similem esse factum, an. s.

407 207 Can. 5. Si quis dicit aut sentit, in resurrectione corpora hominum orbiculata suscitari, nec confitetur nos suscitari rectos, an. s.

408 208 Can. 6. Si quis dicit , caelum, et solem, et lunam, et stellas et aquas, quae super caelos sunt, animatas et ratione praeditas (materiales) esse quasdam virtutes, an. s.

409 209 Can. 7. Si quis dicit aut sentit, Dominum Christum in futuro saeculo crucifixum iri pro daemonibus, sicuti et pro hominibus, an. s.

410 210 Can. 8. Si quis dicit aut sentit, vel finitam esse Dei potestatem, vel eum tanta fecisse, quanta comprehendere et cogitare (-!) potuit vel creaturas Deo coaerernas esse (-!), an. s.

411 211 Can. 9 Si quis dicit aut sentit, ad tempus esse daemonum et impiorum hominum supplicium, eiusque finem aliquando futurum, sive restitutionem et redintegrationem esse (fore) daemonum aut impiorum hominum, an. s.

forrás, de nem a régi Denzi

No comments: