Thursday, 9 October 2008

Cur Ofellus?

Namque in Hugonis Didascalici tertio, capiulo .XIIIo. legimus hec et talia de humilitate:

Principium autem disciplinae humilitas est, cuius cum multa sint documenta, haec tria praecipue ad lectorem pertinent: primum, ut nullam scientiam, nullam scripturam vilem teneat, secundum, ut a nemine discere erubescat, tertium, ut cum scientiam adeptus fuerit, ceteros non contemnat. multos hoc decipit, quod ante tempus sapientes videri volunt. hinc namque in quendam elationis tumorem prorumpunt, [773D] ut iam et simulare incipiant quod non sunt et quod sunt erubescere, eoque longius a sapientia recedunt quo non esse sapientes, sed putari putant. eiusmodi multos novi, qui, cum primis adhuc elementis indigeant, non nisi summis interesse dignantur, et ex hoc solummodo se magnos fieri putant, si magnorum et sapientium vel scripta legerint vel audierint verba. 'nos,' inquiunt, 'vidimus illos. nos ab illis legimus. saepe nobis loqui illi solebant. illi summi, illi famosi, cognoverunt nos.' sed utinam me nemo agnoscat et ego cuncta noverim! Platonem vidisse, non intellexisse gioriamini. puto indignum vobis est deinceps ut me audiatis. non ego sum Plato, nec Platonem videre merui. sufficit vobis: ipsum philosophiae fontem potastis, sed utinam adhuc sitiretis! rex post aurea pocula de vase bibit testeo. quid erubescitis? [774A] Platonem audistis, audiatis et Chrysippum. in proverbio dicitur: Quod tu non nosti, fortassis novit Ofellus. nemo est cui omnia scire datum sit, neque quisquam rursum cui aliquid speciale a natura accepisse non contigerit. prudens igitur lector omnes libenter audit, omnia legit, non scripturam, non personam, non doctrinam spernit. indifferenter ab omnibus quod sibi deesse videt quaerit, nec quantum sciat, sed quantum ignoret, considerat.

No comments: